Ovidius: Carmen Pythagorae

歌手: Tyrtarion • 专辑:Verba Socianda Chordis (2018) • 发布时间:2019-02-14
作曲 : Ozseb Aron Toth
Systema: dactylicus hexameter
Omnia mūtantur, nihil interit: errat et illinc
hūe venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūs
spīritus ēque ferīs hūmāna in corpora trānsit
inque ferās noster, nec tempore dēperit ūllō,
utque novīs facilis signātur cēra figūrīs
nec manet ut fuerat nec fōrmas servat eandem,
sed tamen ipsa eadem est, animam sīc semper eandem
esse, sed in variās doceō migrāre figūrās.
Ergō, nē pietās sit victa cupīdine ventris,
parcite, vāticinor, cognātās caede nefandā
exturbāre animās, nec sanguine sanguis alātur!
Et quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīs
vēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe.
Cūncta fluunt, omnisque vagāns fōrmātur imāgō;
ipsa quoque adsiduō lābuntur tempora mōtū,
nōn secus ac flūmen; neque enim cōnsistere flūmen
nec levis hōra potest: sed ut unda inpellitur undā
urguēturque prior veniente urguetque priōrem,
tempora sīc fugiunt pariter pariterque sequuntur
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
fitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.
📥 下载LRC歌词 📄 下载TXT歌词

支持卡拉OK同步显示,可用记事本编辑