Catullus: Munus Ad Fratris Inferias

歌手: Tyrtarion • 专辑:Verba Socianda Chordis (2018) • 发布时间:2019-02-14
作曲 : Ozseb Aron Toth
Multās per gentēs et multa per aequora vectus
adveniō hās miserās, frāter, ad īnferiās,
Multās per gentēs et multa per aequora vectus
adveniō hās miserās, frāter, ad īnferiās,
Multās per gentēs et multa per aequora vectus
adveniō hās miserās, frāter, ad īnferiās,
ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis
et mūtam nēquīquam alloquerer cinerem.
quandoquidem fortūna mihī tētē abstulit ipsum.
heu miser indignē frāter adēmpte mihi,
nunc tamen intereā haec, prīscō quae mōre parentum
trādita sunt trīstī mūnere ad īnferiās,
accipe frāternō multum mānantia flētū,
atque in perpetuum, frāter, avē atque valē.
accipe frāternō multum mānantia flētū,
atque in perpetuum, frāter, avē atque valē.
accipe frāternō multum mānantia flētū,
atque in perpetuum, frāter, avē atque valē.
📥 下载LRC歌词 📄 下载TXT歌词

支持卡拉OK同步显示,可用记事本编辑